- CUBICULARIUS Tonsuratus
- CUBICULARIUS Tonsuratusin Ordine Roman. memoratus, in familia Pontificis Romani sic dicitur, ad discrimen Cubicularii Laici, cuius idem quoque Liber meminit. Munus eius circa vestes Ecclesiasticas, ut Laici circa quottidianas erat. Et quidem Laico, ut ibi habetur, haec cura est praescripta, ut sella Pontificis in sacrario sit parata, donec ille veniat celebraturus divina Mysteria. De Tonsurato ibidem aliô locô: Pontifex autem per manus Subdiaconorum mutat vestimenta hoc ordine: defert ei plicata Cubicularius Tonsuratus accepta de manibus Ostiarii, etc. Eligebantur autem Cubicularii isti Pontificii ex Schola Cantorum, ut videre est ibid. ut et in Ceremoniali Rom. l. 1. sect. 2. apud eundem Car. du Fresne. Vide quoque Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.